secundum hoc fides est de visis utcumque, sicut Magister dicit, non quidem visu 
exteriori, sed interiori. Potest etiam ulterius attendi haec similitudo non solum 
quantum ad genus cognitionis, sed etiam quantum ad modum cognoscendi. 
Modus autem quo sensus videt, est inquantum species visibilis in actu per 
lumen formatur in visu; unde transferendo nomen visionis ad intellectum, proprie 
intelligendo, videmus quando per lumen intellectuale ipsa forma intellectualis 
fit in intellectu nostro; sive illud lumen sit naturale; sicut cum intelligimus 
quidditatem hominis, aut alicuius huiusmodi; sive sit supernaturale, sicut 
quo Deum in patria videbimus. Et ulterius videri per intellectum dicuntur illa 
complexa quorum cognitio ex praedicta visione consurgit; sicut per lumen 
naturale videmus principia prima quae cognoscimus statim, ut terminos; sive 
per lumen supernaturale, sicut est visio prophetiae. Et ulterius etiam ea quae in 
ista principia resolvere possumus per rationem dicuntur videri, sicut ea quae 
scimus demonstrative probata. 
Et secundum hoc patet quod fides non potest esse de visis: quia forma illa intelligibilis 
quae principaliter est obiectum fidei, idest Deus, formationem intellectus 
nostri subterfugit, et non est ei pervius in statu viae, ut dicit Augustinus. Nec 
iterum ea quae sunt fidei, ad principia visa reducere possumus demonstrando. 
AD OBIECTA 
Ad primum ergo dicendum, quod visio accipitur ibi large secundum primum 
modum. 
Ad secundum dicendum, quod termini principiorum naturaliter notorum sunt 
comprehensibiles nostro intellectui: ideo cognitio quae consurgit de illis principiis, 
est visio: sed non est ita de terminis articulorum. Unde in futuro, quando 
Deus videbitur per essentiam, articuli erunt ita per se noti et visi, sicut modo 
principia demonstrationis. 
Ad tertium dicendum, quod praecedit intellectus, quo intelligimus quid significatur 
per nomen, et non quo intelligimus quid sit res ipsa: quia nomina ex 
effectibus imponuntur. 
Ad quartum dicendum, quod prophetia respicit temporale quasi proprium 
obiectum, quod intellectu comprehendi potest; et ideo prophetia est visio. 
Ad quintum dicendum, quod de eo quod est materiale in obiecto fidei, scilicet 
incarnatio, non est fides, nisi secundum quod stat sub illo formali; sicut visus 
non est de colore nisi secundum quod stat sub lumine; et sic non cadit sub visu 
corporali, nec intellectuali. 
Solutio II 
Ad secundam quaestionem dicendum, quod fides, ut dictum est, comparatur ad 
aliquid dupliciter, scilicet per se et per accidens. Et quod per se pertinet ad 
fidem, pertinet ad eam semper et ubique; ideo quod pertinet ad fidem ratione 
huius vel illius, non est fidei per se, sed per accidens. Ergo quod simpliciter
  |  
  |