Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 161


acies, et hinc Cunincpert, inde Alahis ad belli certamina praeparantur. Cumque
iam prope essent, ut se utraeque acies ad pugnandum coniungerent, Cunincpert ad
Alahis iterato in haec verba mandavit: "Ecce, quantus populus ex utraque parte consistit!
Quid opus est, ut tanta multitudo pereat? Coniungamus nos ego et ille singulari
certamine, et cui voluerit Dominus de nobis donare victoriam, omnem hunc
populum salvum et incolomem ipse possideat". Cumque Alahis sui hortarentur, ut
faceret quod Cunincpert illi mandavit, ipse respondit: "Hoc facere ego non possum,
quia inter contos suos sancti archangeli Michaelis, ubi ego illi iuravi, imaginem
conspicio". Tunc unus ex illis: "Prae pavore", inquit, "cernis quod non est; et tibi
iam tarde est modo ista meditari". Conseruntur itaque acies perstrepentibus bucinis, et
neutra parte locum dante, maxima populorum facta est strages. Tandem crudelis
tyrannus Alahis interiit, et Cunincpert, adiuvante se Domino, victoriam cepit. Exercitus
quoque Alahis, conperta eius morte, fugae subsidium arripuit. E quibus quem
mucro non perculit, Addua fluvius interemit. Caput quoque Alahis detruncatum cruraque
eius* succisa sunt, informeque tantum truncumque cadaver remansit. In hoc bello
Foroiulanorum exercitus minime fuit, quia, cum invitus Alahis iurasset, propter hoc
nec regi Cunincperto nec Alahis auxilium tulit, sed cum illi bellum commisissent,
ipsi ad propria sunt reversi. Igitur Alahis hoc modo defuncto, rex Cunincpert corpus
Senoni diaconi ante fores basilicae beati Iohannis, quam ipse rexerat, mirifice sepelire
mandavit; ipse vero regnator cum omnium exultatione et triumpho victoriae
Ticinum reversus est.
ESPLICIT LIBER QUINTUS
INCIPIUNT CAPITUA LIBRI SEXTI
1. Quomodo Romuald Tarentum cepit, et quomodo Theuderata monasterium sancti
Petri aedificavit.
2. De morte Romualdi, et quomodo corpus beati Benedicti ad Gallias delatum est

Torna all'inizio