SEQUUNTUR ALIA CAPITULA DE MlRACULIS QUOD AD SEPULCHRUM EIUS POST
EIUS TRANSITUM DIVINA VIRTUS OSTENDIT
Capitulum I. De muliere quae ab immundo spiritu ad eius tumulum
liberata est.
Capitulum II. De alia muliere, gressu privata, quae similiter ibi sanata
est.
Capitulum III. De alia muliere, de aqua ablutionis cilicii eius, a lepra
mundata.
Capitulum IIII. De duabus mulieribus caecis ad sepulchrum eius
illuminatis.
Capitulum V. De quodam famulo eiusdem ecclesiae, Martino nomine,
ibi mirabiliter sanato.
Capitulum VI. De alio homine, Heriberto nomine, ibidem a paralisi
liberato.
Capitulum VII. De quadam muliere ibi a gravi languore sanata.
Capitulum VIII. De quodam monacho eiusdem monasterii, Widone
nomine, cui in gutture os piscis ita infixum est, ut spiritum exalare putaretur,
atque ante eius sancti Symeonis tumulum repente sanatus est.
Capitulum VIIII. De alia muliere ab immundo spiritu ad sepulchrum
eius liberata.
Capitulum X. De alia muliere ab immundo spiritu liberata.
Capitulum XI. Qualiter Paduanus populus ad sepulchrum eius venientes,
sed quoddam flumen transire non valentes, divino nutu, navigium invenerunt.
Capitulum XII. De homine, Britio nomine, de villa sanctae Eulaliae,
ad tumulum eius illuminato.
Capitulum XIII. De puero Cremonensi, qualiter ad sepulchrum eius
gressum receperit.
VITA SANCTI SYMEONIS MONACHI
INCIPIT PROLOGUS IN VITA SANCTI SYMEONIS MONACHI
Quotiens, dilectissimi fratres, mira sanctorum opera frequenter in
hoc mundo corruscare videmus, quae ad utilitatem et incrementum sanctae
|
|