Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De subiecto theologie

Pag 42


sermo de Deo. Illud autem est subiectum scientie de quo est
sermo in scientia.
Sed dicet forte aliquis quod ista ratio probabilis est non
tamen cogit, quia nomina non sunt semper consona rebus; nec
scientie semper nominantur a subiectis, quia etiam methaphisica
theologia vocatur a philosophis, et tamen in ipsa non est subiectum
Deus sed ens in quantum ens.
Ed dicendum quod ista ratio non cogit nisi supposito quod
ista scientia proprie nominetur theologia. Si enim aliqua scientia
proprie nominetur, tunc nomen eius consonum est rei quam
principaliter respicit scientia illa; et hec res sine dubio est subiectum
scientie illius. Supponimus autem quod ista scientia
proprie nominetur theologia, tum quia omnes sic non aliter
eam nominant, tum quia illa scientia que est de ente et prima
philosophia et methaphisica nominetur; unde non proprie dicitur
theologia sicut ista.
Secundo idem potest manifestari ex parte principiorum
istius scientie, que sunt articuli fidei, que quidem de Deo est.
Idem autem est subiectum principiorum et totius scientie, cum
tota scientia virtute contineatur in principiis.
Sed huic rationi forte aliquis obviaret quia aliqui articuli
sunt de passione et resurrectione.
Sed dico quod nonnisi in quantum passum etc., credimus
fuisse verum Deum et nos virtute Dei resurrecturos.
Tertio idem potest manifestari ex parte primitatis istius
scientie. Cum enim secundum omnes sit simpliciter prima omnium,
ipsa habebit pro subiecto illud quod est simpliciter primum.
Hoc autem est Deus. Cum enim scientia sortiatur speciem
ex obiecto, oportet quod scientia que prior est habeat
subiectum prius, sicut apparet in scientiis mathematicis. Arismetrica
enim precedit geometriam quia subiectum precedit subiectum,
idest numerus magnitudinem.
Sed huic aliquis obviabit quia prior est scientia Dei et
beatorum.

Torna all'inizio