Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 774


ARTICULUS 2
Utrum actio peccati, inquantum actio, sit a Deo
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod actio peccati, inquantum est actio, a Deo non sit. Omne enim
quod est a Deo, bonum est, et omne bonum alicui bonum est. Quaedam autem
peccata sunt quorum actus nulli boni sunt: quia et facienti nocent, et ei in quem
fiunt. Ergo tales actus nullo modo a Deo sunt.
2. Praeterea, quidquid est causa actionis in qua deformitas fundatur, secundum
quam actio mala dicitur, est movens et cooperans ad malum: nihil enim operatur
ad malum, nisi secundum quod talem actionem producit. Sed Deus nullo
modo ad malum cooperari debet dici. Ergo illius actionis in qua malum consistit
inseparabiliter, causa dicendus non est.
3. Praeterea, bonarum actionum Deus non est auctor nisi secundum quod Deus
potentiae agendi efficaciam confert: quia determinatio operis ex libero arbitrio
est, ut supra habitum est. Si igitur Deus ipsarum actionum malarum, inquantum
actiones sunt a potentia egredientes, causa esset; eodem modo dicendus esset
auctor malarum actionum, sicut est auctor bonarum.
4. Praeterea, quod convenit alicui secundum genus et differentiam suam constitutivam,
convenit sibi per suam essentiam: quia essentia rei his significatur. Sed
quidam actus sunt qui ex genere suo mali sunt, ut supra habitum est, et quidam
qui ex differentia, per quam in speciem contrahuntur. Ergo per essentiam suam
mali sunt; et ita nec etiam inquantum sunt, a Deo sunt.
5. Praeterea, rei non assignatur causa efficiens secundum quod est in intellectu,
sed secundum quod est in re. Sed quidam actus sunt in quibus non potest separari
illud quod est de natura actus a deformitate nisi secundum intellectum: qui
bene fieri non possunt. Ergo non causantur nisi secundum quod stant sub illa
deformitate. Sed ut sunt sub deformitate, non sunt a Deo. Ergo nullo modo a
Deo sunt.
SED CONTRA, omne bonum a Deo est. Sed quaedam peccata sunt quae habent
malitiam ex aliqua circumstantia superveniente, et tamen actus sunt boni ex
genere, ut dare eleemosynam propter inanem gloriam. Ergo horum, inquantum
sunt actus quidam, Deus causa est.
Praeterea, quidquid non est causa operationis per quam aliqua substantia in
esse producitur, non est causa illius substantiae. Sed per aliquam actionem peccati,
substantiae quaedam in esse producuntur, sicut per adulteria et fornicationes
homines generantur. Si ergo harum actionum Deus causa non est inquantum
actiones sunt, tunc nec hominum qui per has actiones generantur, est
causa; quod est absurdum.

Torna all'inizio