dicit in principio Genesis, sit ubique - et etiam philosophi dixerunt quod
ipsa est ubique, et ideo non potest esse vacuum quia per totum est et ipsa
non potest esse sine forma corporali - non tamen ipsa est in substantiis
spiritualibus, quia non est sine quantitate. Deus autem ubique est, et si
infiniti essent mundi eadem ratione omnes repleret qua unum, nec potest
dici quod alicubi sit per potentiam et non sit ibi per essentiam. Potentia
enim eius non est nisi essentia. Sed constat quod ubique exercet suam
potentiam, unde Augustinus in libro De libero arbitrio dicit quod quidam
nutus et quedam signa divine sapientie erumpunt in omni creatura, et ve
est illis qui diligunt nutus Dei pro ipso et fornicantur cum signis suis. Ipse
enim Filius hominis loquebatur in terra et tamen dicebat, Joan. 3, 13: « Filius
hominis qui est in celo » , in quantum enim Deus erat et est in celo et in terra
et in mari. Preterea infinita est virtus sua et eius essentia, quia non est
aliud unum quam aliud. Si ergo infinita est eius essentia, ubi est locus
ubi non sit? Corpus quidem omne finitum quod habet superficiem includentem
ipsum, et omnis creatura cum non sit equalis suo Creatori cum
sit finita, non est ubique. Quia si una simplex creatura esset infinita, eadem
ratione et alie simplices creature, et ita quelibet esset equalis Deo in essentia,
quia infinito nihil est maius. <Propterea> quomodo posset dici quod angelus
aliquis esset infinitus in essentia? Videretur esse ubique. Ubi ergo alii?
DE SUBIECTO THEOLOGIE.
Secunda questione queramus quod sit subiectum divine Scripture.
Constat, cum sit scientia, quod habet subiectum de quo agit. In alia facultate
didicimus quod omnis scientia habet subiectum, preter dialecticam
que non est determinati generis. Unde et Dominus dicit ad Ezechielem,
3, 5-6; « non mitteris ad homines profundi sermonis, et si ad illos mittereris
audirent » . Sermo profundus videtur ille qui non habet fundum. Fundus
autem artis est suum subiectum. Mittebatur autem ad Judeos qui habebant
legem divinam: habet ergo illa subiectum. Queritur ergo quod sit suum
subiectum de quo agit, quod non transcendit. Dialectica autem est sine
|
115
120
125
130
135
140
|