ecclesie domo habitant, proferat clarum lumen. Nam nec in vita latere
sic potuit, quin miraculorum claritate pateret. Cuiusdam etenim
nobilis filium pre nimio et horribili totius gule tumore nec loqui nec spirare
valentem, levatis ad Deum manibus et crucis in eum facto signaculo,
illoque accipiente ipsius cappam et in infirmo supponente loco sanavit.
Idem quoque nobilis vehementi postmodum corporis torsione gravatus
credens et metuens exinde sibi mortis imminere discrimen, cappam
ipsam, quam ex tunc conservaverat reverenter fecit afferri, qua suo apposita
pectori, mox vermen quendam duo habentem capita et pilorum densitate
villosum evomuit, plena liberatione sequta. Cuidam etiam iuveni
muto, immisso digito in os eius sueque lingue soluto ligamine, beneficium
loquele concessit. Hec et alia plura, dum viveret, dignatus est per eum
Dominus operari. Post mortem vero ipsius lampades ad sepulchrum eius
venerabile dependentes pluries per se ipsas absque omni humano studio et
ministerio divinitus sunt accense. Quia conveniens nimis erat, ut quoniam
igne ac lumine fidei excellenter claruerat singulare de ipso ignis et luminis
miraculum appareret. Quidam autem dum vesceretur cum aliis et
illius sanctitatem et miracula depravaret, sumpto quodam sub hac obtestatione
morsello, quod eum non posset, si circa hec delinqueret transgluctire,
sensit mox ipsum gutturi suo sic herentem, ut illum educere
vel inducere non valeret. Quare illico penitens et iam vultus mutato
colore, quasi sentiens vicine mortis eventum, facto intra se voto, quod
lingua de cetero ad talia non laxaret, fuit protinus, illo evomito, liberatus.
Idropica quedam ad locum passionis ipsius auxilio viri perveniens,
fusa ibi oratione, sanitatem integram mox recepit. Obsessas a demonibus
longo tempore mulieres martir ipse, deiectis illis cum multo sanguinis
vomitu de corporibus liberavit. Febres expulit languoresque curavit
|
|