Quod frater Rainaldus obiit in conventu Senensi et unum paraliticum
liberavit.
Frater vero Rainaldus dixit generali ministro fratri Iohanni
de Parma ut mitteret eum ad habitandum quo vellet. Et misit
eum ad conventum Senensem, ubi cognoscebatur a multis. Et
fuit ibi a festo Omnium Sanctorum usque post Christi Nativitatem,
et sic obiit et ivit ad Deum. Cumque infirmaretur infirmitate
de qua mortuus est, erat Senis quidam canonicus maioris
ecclesie, qui per sex annos paraliticus in lecto iacuerat, et tota
mentis devotione se recommendaverat fratri Rainaldo. Hic
in somnis circa diluculum audivit quemdam sibi dicentem: «Noveris
quod frater Rainaldus transivit ex hoc mundo ad Patrem,
et meritis ipsius tibi Deus plenam contulit sanitatem». Qui statim
evigilans, cum se sensisset plenarie liberatum, vocavit puerum
suum ut sibi porigeret vestimenta. Et vadens ad cameram
cuiusdam amici et concanonici sui retulit ei miraculi novitatem.
Qui ambo incontinenti festinanter venerunt ad fratres, ut narrarent
eis miraculum tam apertum, quod Dominus illa nocte
meritis beati Rainaldi dignatus fuerat operari. Cumque portam
civitatis egressi fuissent, audiverunt fratres cantantes, qui corpus
ad ecclesiam deportabant. Et sic exequiis interfuerunt, et postea
cum gaudio miraculum retulerunt. Fratres vero gaudentes dixerunt:
«Benedictus Deus in donis suis et sanctus in omnibus
operibus suis! Vere tu es, Deus, qui facis mirabilia magna solus.
Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel ipse dabit virtutem et
fortitudinem plebi sue, benedictus Deus! Amen».
Hic fuit frater Rainaldus de Aretio ex Ordine fratrum Minorum,
episcopus Reatinus, qui in vita sua fecit monstra et in morte
mirabilia operatus est, quia elegit potius humiliari cum mitibus,
quam dividere spolia cum superbis. Litteratissimus homo fuit,
magnus lector in theologia, sollemnis et gratiosus tam clero quam
populo predicator, habens disertissimam linguam et nunquam
cespitantem; magnifici cordis fuit. Duobus annis in conventu
Senensi habitavi cum eo et in Lugdunensi et Ianuensi pluries
eum vidi. Hic me fecit fieri subdiaconum, cum adhuc esset privata
|
|