Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 136


dignitatem adeptus post septem menses occubuit. Licerius igitur aput Ravennam imperator
efficitur; quem Nepos patricius regia exuens dignitate Dalmatiarum fecit episcopum.
Cum autem inter hunc Nepotem et Henricum regem Guisegothorum odii fomenta crevissent,
Epyphanius Tycinensis inter eos conposuit. Theodericus rex Ostrogothorum fere usque ad
Urbem veniens in Illirico mortuus est; et quia Gothi per Illiricum divisi fuerunt,
australes Ostrogothi, occidentales Guisegothi sunt appellati. Leo moritur, qui filiolum
nomine quoque Leonem fecerat in regno sibi consortem. Temporibus Leonis quidam
heretici orientales apparuerunt Acephali, quorum auctor ignoratur, Calcedonense concilium
inpugnantes, et ob hoc Egyptus et Alexandria Euticetis et Dioscori fuit rabie canina repleta.
Leoni pape successit Ylarius, qui penitus interdixit, ut pontifex sibi successorem eligeret.
Ylario vero Simplicius, qui XXVII presbiteros ordinavit et constituit ebdomadas ad patriarchales
ecclesias. Gennadius Constantinopolitanus multa conscripsit.
Anno Domini CCCCLXXIIII. Zeno aput Constantinopolim regnavit an[nis] XVIII.
Mater autem pueri Leonis timens impetum Zenonis puerum occulte clericum fecit, qui in
clericatu permansit usque ad tempora Iustiniani. Zenone puerum exigente mater alium similem
obtulit. Aput Romam vero quidam Augustulus in Ytaliam cum exercitu veniens, fugato
Nepote patricio, qui regnum invaserat, imperium invasit et obtinuit. Mox Odovacer
cum multitudine Herulorum et Turingorum ab extremis Panonie finibus in Ytaliam venire
contendit. Qui transiens per rura Noricorum, audita fama Severini servi Dei, ad eum petiturus
benedictionem accessit; cui benedictione data Severinus ait: “Vade nunc ad Ytaliam, Odovacer,
vilissimis pellibus indutus, multis cito plura largiturus”. Ingresso Ytaliam patricius Orestes occurrit,
sed intra Ticinum recipit se. Odovacer vero civitatem fortiter expugnatam ingreditur; gladius
sevit, omnia ignis assumit; Horestes capitur et aput Placenciam detruncatur. Ad hec Odovacer
multas civitates solo equavit, totam Ytaliam sibi subiecit, regiam dignitatem arripuit.
Adimpleta est igitur Severini prophetia. Augustulus videns universam Ytaliam subdi
viribus Odovacri, cum rem publicam vix XI° mensibus tenuisset, imperialem deposuit maiestatem;
et ita venerabile Romanorum imperium et augustalis illa sublimitas, que ab Augusto scilicet Octaviano
incepit aput Romam, cum hoc Augustulo periit.
Anno ab incarnatione Domini CCCCLXXV. Odovacer itaque Romam ingressus per
XIIII annos quiete possedit regnum Ytaliae. Sed post Theodericus filius Theodemir regis,
rex et ipse Ostrogothorum, qui gratiam Zenonis imperatoris habebat in tantum, quod
consularibus eum aput Constantinopolim fascibus sublimasset eique statuam eream equestrem ante
palatium erexisset, conquerentibus Ostrogothis, quod imperialia sibi stipendia [non] sufficerent,
ad imperatorem accedens suorumque penuriam exponens, Ytaliam sibi peciit.
Annuit imperator et per grama Ytaliam ei concessit populumque Romanum conmendavit.

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio