Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 764


Solutio
Respondeo dicendum, quod, imago proprie dicitur quod ad alterius imitationem
est: nec tamen quaelibet imitatio rationem imaginis perficit; ut si hoc sit album
et illud album, non ex hoc dicitur eius imago: sed ad rationem imaginis exigitur
imitatio in aliquo quod speciem exprimat et essentiam: propter quod ab Hilario
dicitur species indifferens. Et inde est quod in corporalibus secundum
imitationem figurae potissimum imago attenditur, quia figura est quasi certum
signum ostendens unitatem et differentiam speciei. Haec autem imitatio potest
esse dupliciter: aut simul quantum ad speciem et signum speciei, et sic imago
hominis est in filio suo, qui ipsum in humana specie et figura imitatur, et haec
est perfecta imago: aut quantum ad signum tantum, et non quantum ad veritatem
speciei, sicut imago hominis est statua lapidea; et haec est imperfecta
imago. Et primo modo filius est imago patris, sicut in natura communicans;
secundo autem modo imago Dei est in creaturis; et ideo creatura potest esse
imago Dei, licet non perfecta.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Propheta loquitur contra idolatras, qui Deum
in corporalibus figuris imaginari nitebantur; et ideo non est ad propositum.
Ad secundum dicendum, quod imago secundum perfectam rationem indicat
proprietatem Filii; et sic creaturae non convenit, sed secundum imperfectam
significationem, ut sic nomen imaginis a Filio in creaturas descendat, sicut a
patre nomen paternitatis, ad Eph. 3.
Ad tertium dicendum, quod convenientia potest esse dupliciter: aut duorum
participantium aliquod unum: et talis convenientia non potest esse Creatoris et
creaturae, ut obiectum est aut secundum quod unum per se est simpliciter, et
alterum participat de similitudine eius quantum potest; ut si poneremus calorem
esse sine materia, et ignem convenire cum eo, ex hoc quod aliquid caloris
participaret: et talis convenientia esse potest creaturae ad Deum: quia Deus
dicitur ens hoc modo quod est ipsum suum esse; creatura vero non est ipsum
suum esse, sed dicitur ens, quasi esse participans; et hoc sufficit ad rationem
imaginis.

Torna all'inizio