spiritus demonium vel anulis vel ymaginibus alligatos. c.76r.b
Sic ipsi demones et anime separate, agente
bonitate divina, igni corporeo ligabuntur, qui quidem
cruciabit animas velut instrumentum seu minister
omnipotentis dei, unde Gregorius in IIII Dya. : " Si
viventis hominis spiritus incorporeus tenetur in corpore,
cur non post mortem igne eciam corporeo teneatur?
Teneri autem per ignem hominis spiritum dicimus
ut in tormento sit ignis videndo atque senciendo sicut
ex Evangelicis dictis1colligimus" . Scias tamen, secundum
eundem Gregorium in eodem IIII li., quod unus
est Gehenne ignis, sed non uno modo cruciat omnes
peccatores; sed quantum exigit unius cuiusque culpa,
tantum illic sentitur pena. Require in eodem li. c. 22,
30. Potest consequenter queri utrum demones, ubicumque
sint, pena ignea crucientur. Et dicitur quod sic,
auctoritate glose super Iacobum III " Inflamante Gehenna" ,
ubi dicitur: " Gehenna, idest dyabolus" , propter
quem facta est. Et sicut Gehenna semper ardet, ita dyabolus,
ubicumque sit, vel in aere vel sub terra, semper secum
|
1
5
10
15
20
|