De commendatione castitatis.
Verumtamen de domino Gregorio de Monte Longo sciendum
est quod podagricus fuit et non bene castus. Alicuius enim sue
amasie noticiam habui. Sed multi clerici seculares, qui in dominio
et in prelationibus sunt et in delitiis vivunt, parum de castitate
curare videntur, et imponunt Apostolo quod dixerit: «Et si non
caste, tamen caute». Sed Apostolus hoc non dixit. Immo dixit,
prima ad Cor. XV: Nolite seduci! Corrumpunt mores bonos colloquia
mala. Evigilate iusti et nolite peccare! Et alibi dicit, ad
Gala. VI: Unusquisque enim onus suum portabit. Nolite errare!
Deus non irridetur. Que enim seminaverit homo, hec et metet, quoniam
qui seminat in carne, de carne et metet corruptionem, qui
autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam eternam. Item Sap.
IX: Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit
inhabitatio terrena sensum multa cogitantem. Item Eccli. XIIII:
Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur ibit cum
ipso. Et omne opus electum iustificabitur, et qui operatur illud honorabitur
in illo. Audi ergo quid de castitate Apostolus dicit,
prima ad Cor. VII: Bonum est homini mulierem non tangere. Quare?
Audi Eccli. XIII: Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea; et qui
communicaverit superbo, induet superbiam. Superbus est diabolus,
cui communicat qui eum imitatur. Item Apostolus ubi supra:
Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum. Sed unusquisque
proprium donum habet ex Deo, alius quidem sic, alius vero sic.
Item prima ad Cor. III: Nescitis quia templum Dei estis et spiritus
Dei habitat in vobis? Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet
illum Deus. Templum enim Dei sanctum est; quod estis vos. Nemo
vos seducat. Item in secunda ad Cor. VI ita dicit: Nolite iugum
ducere cum infidelibus. Que enim participatio iustitie cum iniquitate?
Aut que societas luci ad tenebras? Que autem conventio Christi
ad Belial? Aut que pars fidelis cum infideli? Quis autem consensus
templo Dei cum ydolis? Vos autem estis templum Dei vivi, sicut
dicit Dominus (Levit. XXVI): Quoniam inhabitabo in illis et
inambulabo et ero illorum Deus, et ipsi erunt michi populus.
Hec omnia dicta sunt pro eo quod quidam clerici mundani,
|
|