Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 97


De verbis secundae coniugationis
Omnia verba secundae coniugationis in ui praeteritum facientia
mutant ui in i et addita tum supinum faciunt, ut monui monitum, praeter
doctum tentum excelsum tostum cassum passum.
Quae finiunt in deo. Omnia verba secundae coniugationis in deo
desinentia mutant deo in sum in supino, ut ardeo arsum, suadeo sua
sum, rideo risum, video visum, sedeo sessum (interposita s), tondeo
tonsum, mordeo morsum, spo<n>deo sponsum, prandeo pransum,
praeter ea quae faciunt praeterita in ui, <quae> mutant ui in i et addita
tum faciunt supinum, ut splendui splenditum (si haberet).
Omnia verba secundae coniugationis in si praeteritum facientia
mutant si in sum, ut alsi alsum, praeter mulgeo mulsi quod facit mulsum
et multum, et indulgeo indulsi quod facit indulsum et indultum,
et praeter urgeo quod facit ursum, et torsi quod facit tortum et torsum.
Terminantia in beo. Omnia verba coniugationis secundae in beo
desinentia [et] faciunt praeteritum in ui, ut habeo habui, praeter iubeo
quod facit iussi, et sorbeo <quod facit> sor<p>si et sorbui. De his
itaque facientia praeteritum <in ui> mutant ui in i et addita tum supinum
faciunt, ut habui habitum. Et si faciunt praeteritum in si, mutant
si in sum, ut iussi iussum. Quod si fecerint praeteritum in psi,
mutant psi in ptum, ut sorpsi sortum et sorptum et sorbitum.
Desinentia in ceo. Omnia verba secundae coniugationis desinentia
in ceo faciunt praeteritum in ui, ut doceo docui, praeter mulceo
mulsi et mulxi et luceo luxi. Facientia igitur de his in ui praeteritum
mutant ui in i et addita tum supinum formant, ut nocui nocitum, praeter
docui quod mutat ui in ctum et facit doctum. Facientia vero praeteritum
in xi mutabunt xi in tum, ut mulxi multum, luxi luctum.
In deo. Omnia verba secundae coniugationis desinentia in deo, si
habent ar vel a vel i longum ante deo, faciunt praeteritum in si, ut ar
deo arsi, suadeo suasi, rideo risi, praeter strideo quod facit stridi. Et

Torna all'inizio