| 2. Turpem inter se consuetudinem habent, nam pater
 comedit filium, filius patrem, uxor maritum, maritus uxorem.
 Et hoc per istum modum: ponatur enim quod pater alicuius
 illorum infirmetur, filius ipse tunc ibit ad astrologum, id est
 ad sacerdotem, et tunc ipse dicet sic: «Domine ite vos ad sciendum
 a Deo nostro si pater meus potest ab illa infirmitate liberari
 vel mori». Tunc sacerdos et ille cuius pater infirmatur
 accedunt ad ipsum ydolum, quod est de auro vel de argento,
 eique faciunt orationes et dicunt: «Domine tu es Deus noster
 quem pro Deo nos adoramus, nobis respondeas ad ea que tibi
 dicemus; talis homo multum infirmatur, ideo a te petimus si
 mori debet ex hoc langore vel liberari». Tunc demon per os
 ydoli respondet et dicit: «Pater tuus non morietur, sed de ista
 liberabitur infirmitate; unde tale quidn facere debes et liberabitur
 ipse ». Ita quod demon docet ipsum illum modum quem
 circa patrem tenere debet.
 3. Deinde filius ad patrem accedit et sibi diligenter servit,
 donec totaliter ipse liberatus sit. Si autem demon ille dicat ipsum
 debere mori, sacerdos ad eum accedit et unum pannum super
 os suum imponet, sic eum statim suffocabit et morietur. Cum
 autem sic eum interfecerint, ipsum incidunt statim et ad ipsum
 comedendum invitabuntur amici, parentes omnesque istriones
 de contrata, et ipsum comedent cum cantibus et gaudio magno;
 eius tamen ossa accipient, illa ponentes sub terra cum magna
 solempnitate. Parentes autem illius qui ad has nupcias non
 fuerint, sibi ad verecundiam maximam reputabunt.
 4. Hos tales multum reprehendebam dicens: «Quare sic facitis
 vos, cum hoc quod facitis sit contra omnem rationem. Nam
 | 
 |