Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1900


bello, quod inter Romulum et Tatium ob raptum Sabinarum
suscitatum est, Metium Curcium virum fortissimum, unum ex
ducibus Sabinorum, dum pugnaret acriter, urgente Romanorum
acie, sese in paludem ibidem existentem coniecisse, ex
qua cum suasione suorum emersisset eosque in Capitolium
collegisset se, lacui nomen dedisse. Non nulli volunt eum locum
fulguritum esse et ex senatus consulto circumseptum
eumque Curtium appellatum quia a Curtio consule factum sit,
qui ea tempestate Marco Genitio collega erat.
CUTILENSIS lacus est in quo insula mobilis est, et inde Cutilensis dictus.
 
ELECTRIDES lacus est Syrie in quo electrum nasci dicitur.
EPTABOLUS lacus est apud Mauritaniam.
EUPILIS lacus est Gallie Cisalpine, ex quo progreditur Lambrus
fluvius in Padum defluens.
EXQUILINUS lacus Rome fuit, sub monte qui Oppius
dicitur.
 
FACULTALIS lacus Rome fuit regione Exquilina, apud quem
Servius Tullus Romanorum rex sepultus fuit.
FERONIA Terracine lacus fuit.
PHIALA haud multum longe a Libano lacus modicus est, ex
quo sunt qui credant Iordanem oriri et, parvo discurso tractu,
a terra sorberi et ad radicem Libani iterum ebullire. Quod
aiunt deprehendisse primum Philippum tetrarcam paleis in
Fiala positis eisque apud Paneam recollectis: Paneam enim
fontem vocant sub Libano ex qua Iordanis effluit. Dicitur autem
lacus iste Phiala a rotunditate, qui quidem cum semper
plenus sit, nunquam ut exundaret compertum est.
FLEVO lacus est quem Rhenus, maximam aquarum copiam
trahens, de se ipso post longum decursum facit et in eius medio
insulam eque Flevo nominatam amplectens. Demum exinde
exiens iterum sese cogit in ripas.
FUCINUS lacus est apud Marsos seu (ut quidam dicunt)
Equiculanos: forsan ambobus conterminus. Nam hodie vulgo
dicitur lacus Marsi. Optimos autem pisces nutrit. Ab hoc autem

Torna all'inizio