Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 255

Tomus I


Cap. VIII.
Senatoribus et popolo Romano, inferendo
graves minas.
Praeteritae culpae vestrae convitium, quod
sub patientiae hactenus regularitate deduximus,
factionum vestrarum faciente
protervia, cum tolerantia pati ulterius non
valemus, sed in hoc motus nostros restringimus,
et audaciae refrenamus instinctum,
ne posset ultio culpam excedere, et
a quo trames juris oritur, injustitiae limites
deviarent. Quanquam enim Serenitati nostrae,
quam divina potentia servare non cessat,
subjaceat omne quod volumus, nostrae
tamen voluntatis Imperium de rationis fonte
colligimus, et de virtutum puteo temperamus.
Dudum etenim si sub testa nucleus non
celatur, dum victrix aquila nostri processus
praevia, in Romanis praediis victricia signa
pandebat, dum castrorum stabilitate micantium,
angulos vestrae perfidiae tingebamus
dum nostrae victoriae gladius qui
vinci nescivit, per vicinitatis instantiam nobis
hactenus cuspide minabatur, dum nostrae potentiae
fremitu terror et strepitus, sic
gressus vestros praecluserat, sic pusillanimitis
affatus oppresserat, sicut in experientiae libro
legere potuistis, quod cordis cogitatio palpitabat

Torna all'inizio