Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
VENERIS promontorium Cilicie cum eiusdem nominis oppido,
Cypro propinquum.
VESEVUS SEU VESULUS mons est Ligurie iuxta Alpes, inter
ceteros Alpium clarissimus cuius ex imis radicibus Padus
erumpit fluvius.
VESEVUS Campanie mons est nulli montium coniunctus, undique
vinetis atque fructetis abundans. Hinc ab euroaustro
Pompeios in radicibus habuit atque Sarnum ab euro fere, sed
remotius Beneventum et a Vulturno Capuam et a circio Neapolim
Chalcidensium Parthenopem dictam, in tumulo Sirene
sedentem. Ex hoc enim maximo cum incolarum pavore Nerone
Cesare imperante repente tam grandis erupit circa verticem
fumus ut omnis brevi tractu temporis ab eo tegeretur regio,
nec evanuit illico quin imo per dies plures adeo condensum
permansit ut sublatis omnino solaribus radiis noctem faceret
plurium dierum continuam. Tandem cum adiacentia omnia
et ipsum mare quod in conspectu sub radicibus est ab occiduo
complesset eineribus, cessans flammam ingentem e culmine
montis evaporantem vidisse permisit, que multis seculis postea
exustos evomens lapides perduravit. Hodie nec fumus nec
ignis emictitur, stat tamen in montis vertice hyatus ingens preteriti
testis incendii. Huius autem in radicibus pugna fuit commemorabilis
inter Romanos atque Latinos, in qua P. Decius
Mus consul se pro victoria obtinenda devovit diis Manibus et
inde decubuit. Incole hodierni montem hunc vulgo Summam
vocitant.
VIMINALIS mons est Rome, a Iove Viminio nuncupatus.
VINNIUS mons est Hispanie.
VOSEGUS mons ets in finibus Ligonum, et ex eo Mosa progreditur
fluvius.
URANIUS mons est. Hunc in Epicrantia Carchedonensium
esse aiunt, silvis omnimodis abundantem atque versicoloribus
floribus variatum et ex eis viatoribus incolisque plurimum
odoris fundentem; et (quod longe maius est) in eo olei fontem
asserunt habentis odorem corticis cedri, cui volentem propinquari
mundum esse necesse est: et si sit, et si hauriatur ex illo,
oleum augeri. Preterea penes hunc fontem lapidem ingentis
|
|