Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 974


societas humana servari potest, non faciunt peccatum esse mortale ex genere,
quamvis etiam deformis actus sit: sicut superfluus ludus, et aliquid huiusmodi:
et talia dicuntur venialia ex genere. Sed sicut quod est bonum ex genere, potest
fieri male, et non e converso; ita quod est veniale ex genere, tali modo potest
fieri quod erit mortale, ut si credatur esse mortale quod veniale est, et si tantum
quis in re temporali delectatur ut finem sibi in ea constituat: quia sic non servatur
debita reverentia ad Deum, qui est ultimus finis, et citra quem omnia sunt
diligenda.
Ex parte vero peccantis est imperfectio peccati, propter imperfectionem potentiae
elicientis actum, sicut primi motus sensualitatis, qui deliberationem praecedunt,
peccata venialia sunt, quamvis in materia sint mortalis peccati. Sed
haec sunt venialia per accidens; et ideo adveniente consensu rationis deliberatae,
efficiuntur mortalia.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod veniale non corrumpit virtutem quantum ad
habitum (hoc enim mortalis est proprium); sed exit ab aequalitate quam ratio
ponit in actu virtutis.
Ad secundum patet solutio per ea quae dicta sunt: quia procedit de veniali ex
eventu; et iterum quod veniale fiat mortale non est inconveniens, sicut etiam
quod est bonum ex genere, potest male fieri.
Ad tertium dicendum, quod praecepta legis intendunt hominem ordinare ad
dilectionem proximi et Dei: quia finis praecepti est caritas, 1 Tim. 1; et ideo illa
sola mortalia sunt ex genere de quibus dictum est: haec enim directe fiunt contra
praecepta legis, non solum legis scriptae, sed etiam naturalis. Quamvis
autem aliquid non sit malum, quia est prohibitum lege exteriori, tamen ideo est
malum, quia prohibetur lege interiori: lex enim interior est ipsum lumen rationis,
quo agenda discernimus: et quidquid in humanis actibus huic lumini est
consonum, totum est rectum; quod autem contra hoc lumen est, homini est
innaturale et malum; et pro tanto malum dicitur, quia prohibetur interiori lege.
Ad quartum dicendum, quod affirmatio opposita praecepto negativo est et praeter
praeceptum et contra praeceptum: similiter et negatio opposita affirmativo;
sed quaedam negationes et affirmationes sunt non oppositae directe ipsis praeceptis
affirmativis et negativis, sed indirecte, quia disponunt ad ea quae directe
opponuntur; et ideo huiusmodi sunt praeter praeceptum; haec enim etiam hoc
modo non discordant a lumine rationis ut ab ultimo fine abducentia, sed ut
quaedam impedimenta finis.
Ad quintum dicendum, quod hoc modo esse proximum medio vel remotum, ut
dictum est, facit peccatum mortale et veniale, et non sicut obiectio tangit: ut sit
differentia secundum hoc quod est abduci a fine virtutis et non abduci, et non
solum secundum intentionem et remissionem circumstantiarum, ut obiectio
procedit.

Torna all'inizio