| Septem de uitijs que ponit Oratius in fine ' Poetrie'.
 Septem ponit Oratius uitia iuxta finem ' Poetrie ' contra latinitatem,
 contra positionem, et elegantiam peccantia. Primum est in[h]erba, que
 nichil aliud est quam barbaris[s]mus et soloecismus, de quibus dicitur
 sicut uidetur:
 Bar. facit risiuum si pars cor(r)umpitur una.
 Dat soloecis[s]mum male si co(n)iunxero plura.
 Secundum duritia, que fit per ineptam et indebitam transumptionem.
 Tertium est inornatus; est enim ornatus tam in uerbis quam in sententijs
 attendendus. Quartum ambitiositas siue superfluus ornatus; sub hoc omnis
 superfluitas continetur. Quintum obscuritas siue sit per def[f]ectionem
 necessariorum siue per inusitatem uocabulorum. Sextum ambiguitas, siue
 proueniat ex uariatione significationis uel consignificationis siue ex diuersitate
 constructionis. Septimum inepta dictionum compositio siue inordinatio
 que impedit sententie perfectionem, unde dicitur:
 Versus iners, durus, incomptus et ambitiosus
 Obscurus, dubius, preposterus est uitiosus.
 De uitijs que impediunt euphoniam.
 Tvllius sex uitia as(s)ignat compositionis. Primum uocabul(or)um
 crebra concursio, ut  Bache enee amenissime impendebant ; supra:  Mala
 aula amat crimen.  Secundum nimia eiusdem lit(t)ere as(s)iduitas, ut  Solias
 in solario solas sarciebat suas ; supra:
 O Tite, tute, Tati, tibi tanta, tyrampne, tulisti.
 Tertius eiusdem uerbi nimia frequentatio, ut
 Cuius rationis ratio non extat ei
 rationi non est ratio fidem habere.
 Quartum similiter cadentium uerborum ultra quam deceat consimil[l]is
 terminatio, ut
 Flentes, plorantes, lacrimantes, ob(te)stantes;
 et illud Augustini:  Siquid inuenisti non redidisti, rapuisti quantum potuisti,
 fecisti quia plus non inuenisti.  Ad hoc omnis species rith[i]mica reduci potest,
 unde rogo tuam discretionem, quatinus michi facias rationem. Quintum
 uerborum traiectio inconcin(n)a, ut  Nullus mulier est uir; Super gramaticam
 uado propter terram audiendam.  Sextum yperbaton, id est longa uerborum
 continuatio que auditoris aures offendit et spiritum prolatoris, et hec sepe
 in auctoribus inuenitur.
 | 
 |