Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo X

Pag. 102


quod sui sequentes possunt tot uxores suscipere. quantas ipsi volunt. et
per talem inductionem decepit eos.
Item peccatum contra naturam sive sodomiticum non contradixit et
facientibus nullam penam intulit. dicens quod homo. quum temptatur.
cicius quod potest. debet removere. omni modo quo potest. tales
libidines: et Soldanus maledictus continue hoc committit execrabile et
publice. quia habet in curia sua mamelucos parvos juvenes pulcherrimos.
qui sibi venduntur ad Kayrum. apportantur de Tartaria. de Grecia. de
Ytalia et de omnibus mundi partibus. et habet ultraquam quingentos in
curia sua. et. quum magni sunt effecti. facit eos armigeros suos. et sic ipse
Soldanus et admirati sui et comiter omnes Saraceni hoc orribile facinus
sine omni Dei timore committunt. et ideo secuntur Mahomet. qui latam
viam male agendi dedit. quam tamen aliqui Saraceni detestantur et de tali
lege trufantur. ut ego audivi a pluribus: et. si contingerit passagium
fieri. multi ad Cristi fidem converterentur et illas horrendas leges pocius
abhominabiles penitus derelinquerent.
Item concessit. quod. si pater habet unam uxorem. quod. si placet
uxori. potest eam dare filio suo. quem genuit ex alia. et sic pater et
filius secumdum Mahomet possunt habere successive unam et eandem mulierem
in uxorem. quod est abhominabile. quod patris thorum debeat violari.
Item concessit ut homo suscipere filiam fratris sui vel sororis sue in
uxorem. unde fieri potest. quod fratres et sorores aut filie cum
patre in omnibus aliis gradibus possunt se mutuo in matrimonio trufatico
copulare.
Item concessit quod possit separari a marito coram caddi. id est
eorum episcopo civitatis. de consensu utriusque. et. si contingat
ut ille velit eam adhuc suscipere in uxorem. nisi post vel prius mulier nubat
alteri viro. et ille vir. postquam cognovit eam. debet coram caddi de consensu utriusque separari. et tunc primus post ipsam suscipere uxorem.
et sic. si servavit castitatem. non potest suscipere. si autem meretrix est
effecta. tunc potest cum iterato suscipere.

Torna all'inizio