Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 414


ulterius et crescentibus et non valentibus habitare in uno
vico, faciant sibi vicos plures, et constituant civitatem:
amplius autem ipsis excrescentibus et non valentibus habitare
in una civitate, fabricent sibi civitates plures, et constituant
regnum: talis constitutio regni et civitatis est maxime
naturalis, non solum quia homines habent naturalem
impetum ad talem constitutionem, sed etiam quia
huiusmodi constitutio procedit ex generatione filiorum
quae est opus naturae. Secundus autem modus constitutionis
regni et civitatis, ut cum ex concordia hominum talis
constitutio habet esse, licet non sit adeo naturalis ut prima
attamen naturalis est, quia homine propter vivere
habent naturalem impetum, ut concordent civitatem constituere,
in qua reperiuntur sufficientia ad vitam. Sic etiam
habent naturalem impetum, ut constituant principatum
et regnum; quia per talem constitutionem possunt magis
pacifice vivere, et magis resistere hostibus volentibus impugnare
ipsos. est enim huius impetus ut vivant, et
ut sufficiant sibi in vita, quod sit per civilem societatem:
sic naturalem habent impetum ut pacifice vivant
et ut naturaliter resistant hostibus, quod sit per societatem
principatus et regni; videmus enim civitates non
existentes sub uno rege plures guerras et discordias habere
ad invicem. Enumeratis autem duobus modis generationis
civitatis et regni, quorum quilibet dici potest naturalis:
possumus addere modum tertium, qui quasi est
simpliciter violentus. Cum enim homines dispersi morabantur,
poterat quis insurgere per tyrannidem et per violentiam,
et dominari eis: et ut facilius eis dominaretur,
poterat eos violenter congregare in unum, et constituere
inde civitatem. Sic etiam et regnum per violentiam et
per tyrannidem constitui posset, ut si quis dominans alicui
civitati per tyrannidem et per civilem potentiam opprimat
civitates alias, et faciat se regem constitui super

Torna all'inizio