Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 50


Quorum patres inquis et ex quibus Christus secundum carnem, qui est
super omnia deus benedictus in saecula.
Qui uero unicus est filius
ex uno coaeterno genitore, non secundum carnem genitus, idem
ipse idemque ex patribus secundum carnem, super omnia deus
praedicatur in saecula benedictus.quem enim Paulus deum super
omnia benedictum commemorat, hunc Hiezechiel propheta deum
sublimem denuntiat. Sic enim habes: Et audiui ait post me uocem
quasi uocem aquarum multarum quasi uocem sublimis dei.
Ecce
Christum Iesum,quem isdem electionis uas raptus in altitudinem
contemplationis supra omnem principatum et potestatem et uirtutem
et omne nomen quod nominatur siue in hoc saeculo siue in
futuro sublimatum aspexerat, hunc isdem ipse propheta in similitudinem
filii hominis supra firmamentum chrystalli, hoc est super
omnes angelicas fortitudines prophetiae diligenti intuitu aspexerat
oculo exaltatum, et super firmamentum inquit chrystalli similitudo
filii hominis.

II 3 (II 3) Cum esses igitur, doctor mirabilis, almisonum eius
qui loquebatur in te organum Christi, eiusque sancto concinante
spiritu, perquem reconciliatus esset mundus deo, celebri docuisses
praeconio, deus inquis erat in Christo mundum reconcilians sibi, ex
hoc hereticus iste capitulo impietatis munitus armis idcirco contradicere
Christum deum uerum falsissima non cessat adsertione,
quoniam dixisse te infamando coniectat 'deus erat in Christo', et
non dixeras 'deus erat Christus'. More suo et hoc testimonium sicut
alias deprauare non erubiscit scripturas. Quasi alius sit deus in
Christo et alius sit Christus homo, in quo erat deus, cum unus sit
Christus Iesus deus homo. Aliud uidelicet, sicut saepius repetitum
est, per id quod deus, et aliud per id quod homo, sed non alius
Christus deus et alius Christus homo: unus idemque est Christus
deus homo. 'Deus' inquis 'erat in Christo', quia Christus essentialiter
erat deus et homo, quoniam in ipso conplacuit omnem plenitudinem
diuinitatis habitare corporaliter, hoc est essentialiter et, ut

Torna all'inizio