Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 558


quaedam species prudentiae, per quam superantur hostes
et prohibentes bonum civile et commune. Ex hoc autem
apparet ad quid sit militia instituta. Nam sicut leges (ut
supra ostendebatur) principaliter respiciunt commune
bonum, sic et militia principaliter instituta est ad defensionem
communis boni, ut civitatis, aut regni. Quare cum
commune bonum directe videatur impediri per impugnationem
hostium, ex consequenti vero ex seditione ipsorum
civium, et ex oppressione debilium personarum,
dicere possumus quod sicut ad fortem principaliter spectat
bene se habere in opere bellico, ex consequenti vero
spectat ad ipsum bene in aliis terribilibus sic
etiam ad miles principaliter spectat bene se habere in
opere bellico, et per actiones bellicas opprimere impedimenta
hostium: ex consequenti vero spectat ad ipsos secundum
iussionem regiam et secundum mandata principantis
impedire omnes seditiones civium et omnes oppressiones
eorum qui sunt in regno, per quas turbari potest
tranquillitas civium et commune bonum. Hanc autem
prudentiam videlicet militarem, maxime decet habere
regem. Nam licet executio bellorum, et removere impedimenta
ipsius communis boni, spectet ad ipsos milites,
et etiam ad eos quibus ipse rex aut princeps voluerit
committere talia: scire tamen quomodo committenda
sint bella, et qualiter caute removeri possint impedientia
commune bonum, maxime spectat ad principantem.
Ex hoc ergo patere potest, quales sint ad militiam admittendi.
Nam militia videtur esse quaedam prudentia operis
bellici, ordinata ad commune bonum. videntur enim
se habere milites in opere bellico, sicut magistri et doctores
in scientiis aliis. Quare sicut nullus efficiendus est
magister in aliis scientiis, nisi constet ipsum esse doctum
in arte illa: sic nullus assumendus est ad dignitatem militarem,
nisi constet ipsum diligere bonum regni et commune,
et nisi habeatur quod sit bonus in opere bellico;

Torna all'inizio