trenseundo per Saturnum, temporem accipit et pigriciam ;			c.101v.a 
transeundo per Iovem, cupiditatem accipit 
principatus et regni; per Martem iracundiam; 
per Solem superbiam. Libidinem vero accipit in 
spera Veneris, sed, transiens per Mercurium, accipit 
avariciam seu cupiditatem lucri1; per Lunam accidiam. 
Require in eodem li. c. XIIII3 et in li. Stel. 
Er.  c. IIII et V. Habes ergo quod per Letheum Platonici 
oblivionem intellegebant4, quam animas portare 
dicebant ad corpora discendentes dum obliviscerentur 
maiestatem prioris vite ac scienciarum, quibus 
eas dicebant plenas, prius quam corpori miscerentur. 
Require in li. de Anima, c.III, XXXIIII et 
LV. Addit Macrobius, in preallegato primo li. super 
Son. Sci., quod a singulo planetarum motus suscipiunt, 
quos in exercicio anime in corporibus habiture 
sunt. Ideo profitetur quod a Saturno suscipiant intelligenciam 
racionis, a Iove vim agendi, a Marte animositatis 
ardorem, a Sole senciendi opinandique naturam, 
a Venere desiderii motum, a Mercurio pronunciandi
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |