baptismum, et propter missas peregrinorum ad altare beati Petri. 
Similiter et ad Sanctum Paulum statuit. 
[H]ic sanctissimus praesul Gregorius quantum dilexerit et ditaverit 
ecclesiam istam, in privilegio, quod est scriptum in tabulis 
marmoreis in pariete ante ecclesiam fixis, ex parte habetur. Quod 
sic incipit: 
PRIVILEGIUM BEATI GREGORII PRIMI: 
Dominis sanctis ac beatissimis Petro et Paulo apostolorum 
principibus Gregorius indignus servus.Quotiens laudi vestrae 
usibus servitura quaedam, licet parva, conquirimus, vestra vobis 
reddimus, non nostra largimur, ut haec agentes non simus elati 
de munere, sed de solutione securi. Nam quid unquam sine vobis 
nostrum est? Qui non possumus accepta reddere, nisi quia per vos 
iterum et ipsum hoc, ut redderemus, accepimus. Unde ego vester 
servus reducens ad animum, multum me vobis, beati apostoli 
Petre et Paule, esse debitorem, propter quod ab uberibus matris 
meae, divinae potentiae gratia protegente, intra gremium ecclesiae 
vestrae aluistis, et ad incrementum per singulos gradus, usque 
ad summum apicem sacerdotii, licet immeritum, producere estis 
dignati, ideoque hoc privilegii munusculum humili interim offerre 
devotione praevidi. Statuo enim et a meis successoribus servandum 
sine aliqua refragatione constituo, ut loca vel praedia cum olivetis 
qui inferius describuntur, quos pro concinnatione luminariorum 
vestrorum a diversis quibus detinebantur recolligens, vestra vobis 
dicavi immutilata permanere. Idest in patrimonio Appiae massa 
Victoriolas: olivetum in fundo Rumeliano in integro; olivetum in 
fundo Octaviano in integro. Massa Trabatiana: olivetum in fundo 
Burregano ut supra; olivetum in fundo Oppiano ut supra; olivetum 
in fundo Iuliano in integro; olivetum in fundo Biviano ut supra; 
olivetum in fundo Cattiano; olivetum in fundo Solificiano ut supra; 
olivetum in fundo Palmis ut supra; olivetum in fundo Sagaris 
ut supra; olivetum in fundo Marano ut supra; olivetum in fundo 
Iuliano ut supra; olivetum in fundo Saturniano ut supra; olivetum
  |  
  |