Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 82


Sicut autem pacem inter deum et homines mediator Christus restituit,
sic et ipse idem inter angelos et homines mediante crucis mysterio pacem
fecit, quemadmodum ad Colosenes scribitur: Quia in ipso, hoc est in
Christo, complacuit omnem scientie plenitudinem habitare et per eum
reconciliare omnia in ipso, pacificans per sanguinem crucis que in terris
et
que in celis sunt. Inde est, quod cum in testamento veteri angelos ab
hominibus adoratos legerimus, post dominice incarnationis mysterium
hominem se adorare volentem angelus prohibebat: Vide, ait, ne feceris;
conservus
enim tuus sum et fratrum tuorum.
Merito autem pacem hanc similium officiorum coymaginatam concordiam
diximus. Sicut enim angelorum ita sunt discreta officia, ut prefatum
est, quod alii superiores, alii inferiores, alii constituti sunt medii, omnes
tamen secundum sui ordinis dignitatem concordibus regi suo stipendiis
militant, sic et inter nos, cum alii prelati sint, alii subditi, alii prelationis
simul et subiectionis professionibus censeantur, omnes secundum sui
gradus ordinem unitis animis et studiis summo domino famulantur. Que
utique preessendi et subessendi distantia tam in hominibus quam in angelis
tunc evacuabitur, cum finis mundi erit, cum Christus regnum deo et
patri tradiderit
; tunc enim iuxta apostolum evacuabit omnem principatum
et potestatem et virtutem
. Tunc pax hec inter nos et angelos ad
plenum consumabitur, cum scilicet nichil in nostra natura esse poterit,
quod a natura discohereat angelorum. Ubi etiam corpus, quod nunc animale
est, spirituale creditur surrecturum; ubi nulla umquam erit
generatorum corruptio, nulla generatio corruptorum. Non enim
nubent ibi neque nubentur, sed erunt sicut angeli dei in celo.

Torna all'inizio