regularis katholicae fidei, quoniam per eundem dei hominisque
filium ille ut adsequatur per lauacrum necesse est regenerationis
qui de massa perditionis per traducem propaginis ueniens in iniquitate
conceptus et in peccato genitus extraneus constat a paternae
dignitatis priuilegio filiusque ante tempus adoptionis extetit irae.
Christus autem Iesus quo pacto adoptiuus filius credi conueniat,
nullius rectae fidei considerationis conspicuus ordo demonstrat.
Ipse quippe solus ac singulariter de spiritu sancto conceptus et
natus, ex uirginea uulua sine peccato prodiit deus et homo. Numquam
quidem fuit filius irae, quatenus ex dono gratiae per adoptionis
processum fieret filius dei. Ex quo enim uerbum caro factum
est, et coepit homo Christus esse una cum deo persona, semper
unus ex utroque uerus et unigenitus permanet filius dei.
II 18 (I 44) Nonne ore tuo te iuste condemnaueris, si tuis
quantotius adsertionibus contradicere non uereberis? Tuae namque
te produnt litterae retulisse: ex filiis irae, sacramento nihilominus
subueniente baptismatis, per adoptionis gratiam effici filios dei.
Aut ergo mendacii sceleris reus argueris, si obsistere nitaris non esse
originaliter omnes, ut locutus es, filios irae, qui per adoptionis
gratiam efficiuntur filii dei, aut si Christum Iesum unum deum
hominemque non parcis adoptiuum filium praedicare, astrue, necesse
est, eum impio ore maledictisque praecordiis originaliter quasi
purum hominem in iniquitatibus conceptum filium fuisse irae et
tunc adoptiui ei nomen confuso stilo adscribe, quatenus, omnes
heresearches, hereses in unum coaceruatim reductae, felicianae
hereseos secta nouello quidem sono sed anili purulentoque prolata
palato nullius sufficiat arbitrii uel medii sceleris alterius sectae
conlata estimari conparatione. Insanabilis utique te pestis mortiferae
canceris deuastat serpendo, cum geminas reputas unigeniti dei
filii post partum uirginis natiuitates hoc modo: 'has', inquis,
'geminas generationes, primam uidelicet quae secundum carnem
est, secundam uero spiritalem quae per adoptionem fit, idem
redemptor noster secundum hominem conplexus in semetipso
continet': primam uidelicet quam suscepit ex uirgine nascendo,
secundam uero quam initiauit in lauacro a mortuis resurgendo.
Katholica quippe fides alteram ex patre ante omnia saecula sine
|
|