Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 168


Hic etiam papa Iohannes nobilitauit Capuam archiepiscopatu, in qua ciuitate tunc principabatur
Pandulfus cognomento Capudferreus. Eodem tempore Saraceni uenerunt in Apuliam
et expugnauerunt ciuitatem Grauinam eamque ceperunt. Hinc quoque secundo anno post
hec ceperunt ciuitatem Bibinum ignique combusserunt.
Anno incarnationis Domini DCCCCLXXVJ, Lotharius Francorum rex senex plenus dierum
obiit postquam regnauit annis LIIII, sepultusque in basilica sancti Remigii Remis. Cui
successit Ludouicus filius eius adhuc iuuenis.
Anno dominice incarnationis DCCCCLXXXJ, defuncto Iohanne papa Benedictus ei in
pontifictus honorem succesit. Eodem anno Otto maior imperator obiit anno XVIII es quo
imperator appellatus est. Successit autem ei Otto imperator qui dictus est minor, qui postquam
imperii coronam accepit, ueniens Salernum obsedit cepitque illam expugnans. Dehinc
per Briciam et Lucaniam in Calabriam perrexit et apud Stilum Calabrie oppidum cum Sarracenis
pugnauit eosque deuicit, Regium quoque cepit. Regnauit autem annis II. Eo itaque

Torna all'inizio