carne, ut Valentinus dicebat; sed verum corpus, non tantum carnem ex carne, ut
Martianus dicit; sed verus Deus et verus homo, in Deitate Verbum Patris et Deus,
in homine anima et caro; non sine sensu et ratione, ut Apollinaris posuit; neque
caro sine anima, ut Eunomius dixit; neque sic natus de Virgine, ut antequam de
Virgine nasceretur, Deus non fuerit, sicut Antemon et Marcellus dixerunt».
AD OBIECTA
Ad primum ergo circa hoc obiectum dicendum, quod cum dicitur, «Verbum caro
factum est», sumitur pars pro toto, idest caro pro toto homine; sicut anima
ponitur aliquando pro toto homine, Gen. 46, 27: «Omnes animae domus Iacob
quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta». Ideo autem carnem, quae
inferior pars est, dicere voluit, ut ostenderet per locum a minori nihil in hominis
natura esse quod Filius Dei non assumpserit.
Ad secundum dicendum, quod ad hoc quod corpus vivificetur, requiritur quod
sibi coniungatur principium vitae per modum formae, ut ex eis efficiatur una
natura communis. Divinitas autem forma corporis esse non potest: non enim ex
Deitate et corpore una communis natura resultat: et ideo ad hoc ut corpus
Christi unum esse possit, requiritur anima quae sit eius forma.
Ad tertium dicendum, quod, sicut in 2 de Anima dicitur, illud quo
aliquid operatur primo, est forma eius; unde cum intellectus divinus non possit
esse forma in humanitate Christi, oportet quod illud quo homo sentit et intelligit,
sit anima sensitiva et intellectiva.
Alia duo concedimus.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem sciendum est, quod quidam posuerunt Deum assumpsisse
animam et corpus, non ita quod ex eorum coniunctione aliqua humanitas
resultaret; et haec opinio similiter veritatem humanitatis tollit, et dignitatem
corporis Christi: non enim Christus verus homo esse potuit, nec corpus eius
vere vivum, nisi anima corpori unita fuisset ut forma eius, ita quod ex eis unum
quid efficeretur. Sed de hac opinione infra dicetur, dist. 3, qu. 2, art. 2. Unde
dicendum quod sicut in Christo verum corpus et vera anima fuit; ita et vera
humanitas, id est natura humana, ex coniunctione utriusque resultans.
AD OBIECTA
Ad primum circa hoc obiectum dicendum, quod Damascenus dicere intendit,
quod non est facta unio in una natura, ut Eutychiani posuerunt; et ideo vult
quod ex coniunctione Divinitatis ad humanitatem non resultet aliqua natura
communis tertia: quia illa nec esset Divinitas nec humanitas, sicut humanitas
nec est anima neque corpus; unde Christus neque esset Deus neque homo, sed
tantum Christus. Non autem intendit, quod ex coniunctione animae ad corpus
non resultet forma totius, per quam in specie cum aliis hominibus communicet.
|
|