Lanfrancus Ticinensis: In omnes epistulas Pauli commentarii, cum glossula interiecta

Pag 190


quia ipse nos puniret. Est enim nobis fortior; et
nos non sumus fortiores, nec aequales.
19. Nihil interrogantes . Quasi aliquis diceret:
si interrogaveritis, et vobis responsum fuerit, quod
idolis sit immolatum, conscientia auditoris roborabitur
ad credendum quod aliquid sit idolum.
20. Domini est terra . Causam reddit cur dixerit
superius, omne quod in macellum vaenit manduca .
21. AMBROS. Ut quid enim libertas? Hoc dicit,
quia cum ab idoli devotione conscientia sit libera,
quid opus est ut putetur quia venerationis causa
edat idolis immolata?
22. LANFRANCUS. Ut quid enim libertas . Libertas
Christianorum est omnibus cibis cum gratiarum
actione posse uti. Sed haec libertas ab aliena conscientia
judicatura, reprehensibilis et damnanda
ostenditur, quando occasione ipsius libertatis, aliquid
facimus, unde, videntes nos, aliquid impium et
sacrilegum de nobis suspicari coguntur.
23. Si ego cum gratia . Quasi diceret: Et si libertate
Christianae religionis, cum gratiarum actione
participare possum etiam idolis immolata, sciens
idolum nihil esse et bonis creaturis Dei nihil mali ex
illa immolatione accedere, et illis tantum esse peccatum,
qui pro reverentia ipsius idoli comedunt
idolo immolatum. Stultum enim est pro ipsa gratiarum
actione cadere in blasphemiam, et vituperationem
imperitorum hominum putantium me idolum
aliquid magnum existimare, quoniam me vident immolatitium
cum gratiarum actione comedere.
24. AMBROS. Si ego cum gratia . Si ego gratiae Dei
communico, quia in ipsius nomine edo, quid opus

Torna all'inizio