QUAESTIO 3
Deinde quaeritur de formatione fidei; et circa hoc quaeruntur quatuor:
1. Utrum fides per caritatem formetur; 2. Utrum fides informis sit donum Dei;
3. Utrum sit in daemonibus; 4. Utrum remaneat caritate adveniente.
ARTICULUS 1
Utrum fides formetur per caritatem
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod fides non formetur per caritatem. Formae enim est praecedere,
cum sit principium rei. Sed caritas est posterior fide, ut dictum est. Ergo fides
non formatur per caritatem.
2. Praeterea, omnis res habet speciem a propria forma. Sed fides secundum
suam speciem differt a caritate. Ergo caritas non est forma fidei.
3. Praeterea, unius rei non sunt diversae formae. Sed fides formatur per gratiam.
Ergo non formatur per caritatem.
SED CONTRA, fides sine caritate non potest elicere actum meritorium, quem caritate
veniente elicit. Ergo caritas dat fidei aliquam vim; et ita videtur eam aliquo
modo formare.
Praeterea, forma rei est decor eius. Sed fides fit decora, ut Deus eam acceptet,
per caritatem. Ergo caritas format fidem.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod fides informis sit virtus. Quia dicit Augustinus in lib.
De vera innoc., quod ceterae virtutes praeter caritatem possunt inesse bonis
et malis. Ergo fides, secundum quod est virtus, potest esse in malis. Sed fides
quae est in malis, est informis. Ergo fides informis est virtus.
2. Praeterea, virtus est circa difficilia, et ex hoc habet laudem, ut dicit
Philosophus. Sed difficillimum est credere articulos fidei; unde
Augustinus dicit et habetur in sequenti distinctione, quod
laus fidei est credere quae non videt. Ergo videtur quod fides informis, quae
omnes articulos credit, sit virtus.
3. Praeterea, nihil opponitur vitio, nisi sit virtus, aut vitium. Sed infidelitatis
vitio opponitur fides informis. Cum ergo fides informis non sit vitium, videtur
quod sit virtus.
|
|