Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 266


tuum beneplacitum iuxta meum commodum. Et preseruabo
me a te, ne mihi malum adueniet, quod me
coegit querere pacem tuam, et erit tunc mihi tua societas
causa ruine mee. Omnia enim fieri debent suo loco et tempore;
nam quod non fit suo tempore et loco, non habet radicem
nec producit fructum. Nunc autem rodam funes tuos
caute; relinquam tamen de illis vnam [lineam] qua tenearis,
vt me offendere non possis; detruncabo tamen tibi illam,
quando non poteris mihi nocere, cum tu a laqueo euaseris.
Et factum est; cum venisset venator ad illum locum, videns
illum murilegus a longe timuit valde. Et ait ad eum mus:
Nunc vero venit hora vt debeo rodere rethe et tuum laqueum.
Et factum est: antequam accederet venator ad rethia, destruncauit
mus vltimum funem, et liberatus est murilegus. Et
ascendit in arborem, et mus in cauernam suam ingressus est.
Et accipiens venator rethia sua, abijt confusus in viam suam.
Postea autem exiens mus de cauerna sua vidit murilegum
qui ait ei: Amice, nunquid accedis ad me? Ex quo totum
bonum mihi contulisti, decet vt comedas fructus operationum
tuarum; accede ergo ad me et ne timeas. Tu enim eruisti
animam meam a morte. Debes itaque a me et a gente mea
tuas percipere operationes quas in me operatus es, et omnia
que habeo tua sunt. Et iurauit ei murilegus vt credere deberet
in suis verbis et in ipso confidere. Et respondens mus ait ad
eum: Quicunque nescit cum suo inimico conuersari, sicut
debet cum amico, precipue quando talis prius fuit inimicus
cuius ex necessitate tamen indiget, ita quod suis caris debet

Torna all'inizio