quorum unum Boamundus ipse uiriliter uicit, alterum uero imperator uicit, non tamen ui 
sed insidiose agens. 
Anno dominice incarnationis MLXXXV. indictione VIIJ dux Robbertus collecto agmine 
iterato in ultramarinas partes statuit proficisci. Quod dum imperatori Alexio compertum esset, 
suum direxit exercitum cum multitudinem nauium simul eum exercitu Uenecianorum, ut maris 
iter duci prohiberetur. Contra quos dux Robbertus una cum filio suo Roggerio cum nauibus  
suis non segniter progressus, cum eis acriter confixit mense nouembris, et nauali bello 
commisso dux Robbertus una cum filio suo Roggerio uictoriam capiens, maxima cede prostrauit  
eos. Quorum quidem multi in mare demersi, plurimi autem capti, nonnulli uero 
uix per fugam elapsi sunt. Sicque prostratis hostibus dux ipse simul cum Roggerio filio exultans  
tripudio adiit Boamundum filium suum, quem in terris quas ibi acquisierat dereliquit 
cum suo exercitu, Costantinopolitanum imperium inuadere cupiens. Sed mense Maio 
eodem anno papa Gregorius obilt, mense uero Iulio Robbertus Guiscardus magnificus dux 
apud insulam Cassiopam esistens obiit morte comuni, maior sexagenario, anno ducatus eius
  |  
  |