Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 530


Solutio
Respondeo dicendum, quod peccatum originale est in essentia animae sicut in
subiecto: quod sic patet. Philosophus in 8 MetaPhys., ostendit, quod
unio formae et materiae non est per aliquod vinculum medium; immo per se
unum alteri unitur: alias non esset unio essentialis, sed accidentalis. Anima
autem forma corporis est; unde oportet ut ipsa anima uniatur per essentiam
suam immediate corpori, ut ex ea et corpore efficiatur unum, sicut etiam ex
cera et sigillo, ut in 2 De anima dicitur. Et quia originale causatur in
anima ex coniunctione eius ad tale corpus, prout forma est (sic enim ex utrisque
coniunctis talis natura resultat), oportet quod in essentia animae sit primo
et principaliter sicut in subiecto originale; in potentiis autem per consequens,
sicut et supra de gratia dictum est.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod anima rationalis potest comparari ad corpus ut
motor, secundum quod est principium aliquorum operum, et ut forma. Si primo
modo, cum actus quarumdam potentiarum inveniantur sine instrumentis corporalibus
exerceri, aliarum vero cum corporeis instrumentis; oportet illas potentias
quae in sua actione organo corporali non indigent, scilicet intellectivas, mediantibus
sensitivis corpus movere, sicut plane in 3 De anima ostenditur,
quod ab appetitu intellectus non sequitur motus, nisi mediante appetitu sensus: et
sic verum est quod anima rationalis unitur corpori mediantibus viribus sensitivae
partis. Si vero consideretur inquantum est forma, sic immediate corpori unitur;
quia esse quod est actus formae coniuncti, est ex anima et corpore; originale
autem non transit in animam secundum quod coniungitur corpori ut motor, sed
secundum quod coniungitur sibi ut forma: quia sic humanam naturam constituit.
Ad secundum dicendum, quod hoc modo per actum generativae virtutis originale
traducitur, sicut et natura humana; unde sicut non oportet quod principalitas
humanae naturae in potentia generativa consistat, ita nec quod ipsa sit primum
subiectum originalis, sed magis essentia animae, quae naturam humanam integrat
et constituit.
Ad tertium dicendum, quod, ut supra dictum est, concupiscentia non est totum
esse culpae originalis, sed solum id quod materiale in originali est; quod vero in
eo formale est, ex parte voluntatis attenditur; et ideo in viribus superioribus et
inferioribus simul originale salvatur: et hoc non posset esse, nisi per hoc quod
defectus et infectio primo in essentia animae invenitur, quae utrarumque potentiarum
principium est, ut sic ex ea in omnes potentias corruptio originalis transeat.
Ad quartum dicendum, quod peccatum omne in voluntate est sicut in causa;
non tamen semper est in ea sicut in subiecto, cum etiam concupiscibilis et irascibilis
subiectum peccati esse possit; et hoc modo etiam originale in voluntate
est sicut in causa, quia ex voluntate primi parentis in omnes transivit.

Torna all'inizio