Mediante igitur virtute, que ineffabilis est homini et carni et ignota animalitati,
virtus enim animi ac spiritus est, sicut vires corporis sunt, nec
fas est carni de virtute loqui quia ei ineffabilis est aut eam cognoscere
quia incorporea est, nec sensibus subiacet. Igitur mediante virtute ut
spiritalia spiritualibus comparentur, ineffabiliter quantum ad humanam
vocem et corporalem - vox enim corpus <est> et tres dimensiones, longitudinem
latitudinem et altitudinem, quod suum corporis est, habet -
et ignote quantum ad incorporeum et invisibile ingenium alicuius anime
-ingenium enim est quedam vis anime rationi coniuncta- “coniungimur”,
ait, “ineffabilibus” nostre voci et “ignotis” nostro ingenio vel
rationi, id est que vocibus et ingeniis nostris ineffabilia sunt et ignota,
hoc est coniungimur tribus sancte Trinitatis ineffabilibus personis et ignotis.
Amat enim sancta Trinitas virtutem nostram, quoniam et hec et illa
incorporalitate similia sunt, omneque simile suo simili gaudet, ideoque
illa eterna incorporalitas nobis mediante nostra incorporalitate libenter
coniungitur, quia non potest generans sanctitas suam generationem
sanctam ad hominis coniunctionem non sequi.
Si quis sciscitetur quid sit hec virtus, qua coniungimur ineffabili
Deo, dico quia creatura est, et creatura virtus est qua increate virtuti,
que Deus est, coniungimur. Nec est absonum si due virtutes sint in
anima nostra, una creata et altera creans, sicut non est inconveniens si
duo spiritus sint in sancto homine, unus suus, quo vivit, qui creatus est,
alter quo sanctificatur, qui Creator et Deus est. Coniungimur ergo Deo
media virtute.
Et quia in coniunctione est unitas, subponitur secundum meliorem
nostre rationalis et intellectualis virtutis et operationis unitatem. Bona unitas
et naturalis et a Deo creata est inter animam et corpus, ex quibus constat
homo, sed melior est illa unitas qua secundum vinculum perfectionis
et caritatis Deo coniungitur homo. Illa vero unitate efficitur anima et
corpus unus homo; ex unitate namque partis quodque totum unum
est, / ista vero Deus et homo unus spiritus, unde Apostolus: «Qui
adheret Deo, unus spiritus est». Cum enim Deus spiritus sit, ex unitate
Dei qui spiritus est et ex eadem unitate qua homo cum Deo coniungitur,
fit unus spiritus, non quod Deus incipiat esse ille spiritus, quia Deus
semper est spiritus, nec incipit esse aliquando, sed quod homo meliori,
id est spiritali, unitate iunctus Deo, efficitur unus spiritus qui Deus est,
non tamen efficitur idem spiritus in substantia nec efficitur Deus. Unitas
|
|