Leonardus de Benevento: Epistolae

Pag 113


… archiepiscopo Beneventano Leonardus de Benevento.
Ad cibum nobilium, sicut scitis, fetus minor sicce matris eligitur, et
reprobatur antiquus. Hoc propter capre transmittitur minulus et non lanifer
vel corniger yrcus. Nec cetus astantium in animalis tam modici presentatione
surrideat, quia, licet parvum, patriarchalis est cibus, quod nisi foret
inter cibos qualibet consideratione, sollempnius id edere patri filius ad querendam
gratiam hereditatis indebite de Rebecce consilio non donasset.

Torna all'inizio