Haec namque miracula quae nunc audivistis
Versa sunt in nichilum in rebus istis.
Partem quoque maximam subtraxerunt fures,
Deinde residuum comederunt mures,
Et si scire forsitan veritatem cures,
Testes tibi dabimus qui viderunt plures.
Qui non habent biblias sibi praeparatas
Sic fantur episcopis: «Multum diffamatas
Habetis dioceses et coinquinatas;
Nobis constat hereses ibi seminatas.
Non utuntur clerici vestri vestimentis,
Sed tenent focarias, quod clamor est gentis
Quod ex gradientibus patet argumentis.
Aut haec inquisitio nobis committetur
Aut in vos infamia tota convertetur.»
Annuunt episcopi, nam quisque veretur,
Ni faveret fratribus, quod accusaretur.
Inquirentes igitur primo clericorum.
De vita et moribus, post haec laycorum,
Scribunt frates divitum peccata reorum
Et non curant scribere culpas egenorum.
Dehinc reum convocant et turba reiecta
Dicunt: «Ista crimina sunt tibi obiecta
Pone libras quindecim in nostra collecta
Et tua flagitia non erunt detecta.»
|
|