cum "  Hennon"  , quod fuit proprium nomen viri, 			  c.75r.b  
unde dicitur "  Gehenna"   quasi "  terra Hennon"   vel 
filiorum eius1. Fiut namque Gehenna vallis nemorosa 
et pulcherrima propinqua Ierusalem, que dice- 
batur "  vallis filiorum Hennon"  . Nam filii Israel, relinquentes 
templum et altare Dei et sacrificia eius, 
descendebant ad hanc vallem et filios ac filias immolabant 
deo Molocho. Quapropter, iratus, Dominus comminatus 
est eis per Ieremiam, dicens quod eam reple- 
ret cadaveribus mortuorum. "  Ecce, inquit, veniet dies 
sicut dicit Dominus, et non vocabitur Thophet neque 
vallis filiorum Hennon, sed vallis interfectionis"  .Quod 
quidem impletum fuit quando Caldei expugnaverunt 
Ierusalem ibique occiderunt multitudinem Iudeorum, 
sive quando Titus ferro et igne vastavit urbem. Require 
in libro Vir, ubi scripsi de Tito, Vespasiani filio. Et 
hinc tractatum est quod Infernus diceretur Gehenna propter 
duplicem penalitatem, scilicet nimii caloris et frigoris; 
nam post resurrectionem erit in Inferno pena duplex, anime 
scilicet et corporis. Herebus est profundissimus terre
  |  
  |