Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 230


idem rursus armis amittitur. Eo quidem magis,
quod alie nove gentes (ut de Gothis accepimus),
que nunquam sub imperio Romano fuerunt, fugatis
veteribus incolis Italiam et multas provincias occuparunt,
quas in servitutem revocari, in qua nunquam
fuerunt, que tandem equitas est, presertim victrices et
fortasse a victis? 88 Quo tempore si que urbes ac nationes,
ut factum fuisse scimus, ab imperatore deserte
ad barbarorum adventum necesse habuerunt deligere
sibi regem, sub cuius auspiciis victoriam reportarunt:
nunquid hunc postea a principatu deponerent? Aut
eius filios tum commendatione patris tum propria virtute
favorabiles iuberent esse privatos? Ut iterum sub
Romano principe essent, maxime cum eorum opera
assidue indigerent et nullum aliunde auxilium sperarent?
Hos si Cesar ipse aut Constantinus ad vitam reversus
aut etiam senatus populusque Romanus ad
commune iudicium, quale in Grecia Amphictyonum
fuit, vocaret, prima statim actione repelleretur, quod a
se olim custode desertos, quod tam diu sub alio principe
degentes, quod nunquam alienigene regi subditos,
quod denique homines libertati natos et in libertatem
robore animi corporisque assertos ad famulatum ser-
vitiumque reposceret, ut appareat, si Cesar, si populus
Romanus a repetendo exclusus est, multo vehementius
papam esse exclusum, et si licet aliis nationibus,
que sub Roma fuerunt, aut regem sibi creare aut rem
publicam tenere, multo magis id licere populo Romano,
precipue adversus novam pape tyrannidem.

Torna all'inizio