Salimbene de Adam: Cronica

Pag 272


Henricum Testam de Aretio, qui fuit notus et amicus meus et
omnes fratres Minores intime diligebat. Et militem suum similiter
interfecerunt et dominum Manfredum de Cornaçáno et dominum
Ugonem domini Magnarotti de Vicedominis et plures alios.
Et fuit ibi vulneratus dominus Bertholus Tabernerius, qui fugit
ad Costam Meçánam cum quibusdam suis amicis. Et tunc
Theotonici imperatoris dixerunt bannitis imperatoris: «Venite
ad Parmam et capiatis civitatem secure, quia non resistemus
vobis». Et incontinenti venerunt isti milites Parmenses ab imperatore
banniti ad dictam civitatem, nemine contrastante, et eam
ceperunt et tenuerunt; et consilium et contionem congregaverunt
Parmenses; et elegerunt dominum Gerardum de Corigia, in potestatem
Parmensium. Et hoc fuit die Dominico XVI intrante mense
Iunii. Et die Lune tempestive dicti Parmenses miserunt ambaxatores
communi Regii dominum Armannum Scotum et alium
cum eo, qui petebant captivos Parme sibi dari, qui Regii detinebantur
in vinculis. Et tunc dominus Bosus potestas Reginus noluit
eos audire.
Quod Parmenses propter novem rationes faciliter potuerunt Parmam intrare
et eam post captionem tenere.

Potuerunt autem isti forbanniti Parmam faciliter invadere et
capere multiplici ratione. Prima, quia rex Hencius, cui pater
custodiam Parme commiserat, iverat cum Cremonensibus ad
obsidendum quoddam castrum in episcopatu Brixiensi quod dicebatur
Quinçánum.
Secunda ratio est quia imperator erat in quadam civitate
Lombardie que appellatur Taurinum. Ibat enim Lugdunum, ut
caperet cardinales et papam. Et, prout dicitur, aliqui promiserant
Romanam curiam tradere in manus ipsius. Sed cogitaverunt
consilia que non potuerunt stabilire
. Quare? Quia de Deo scriptum
est, Iob V: Qui dissippat cogitationes malignorum, ne possint
implere manus eorum quod ceperant
.
Tertia ratio est quia dominus Bertholus Tabernerii illa die

Torna all'inizio