unde idem talis, unus vel plures, examinando et
inquirendo talem secreto quem vellet pro subdito vel
prelato; qui nominavit talem et dixit se velle talem in
subditum vel prelatum, et sic de aliis; et post examinationem
ipsa vota seu volumtates predictorum, presente
capitullo, publicavit et publicare, et legi et publicari
fecit vel fecerunt diligenter, unde incontinenti, post collationem,
talis vel plures, ad honorem Dei et cetera,
elegit vel elegerunt talem et cetera.
DE DOTRINA HUIUS ARTIS.
Et est notandum quod [ubi] iste due forme locum
habent, ibi plures interesse debent alicui electioni; est
enim electio alicuius persone ad dignitatem vel ad fraternam
sotietatem canonice facta vocatio; que electio
debet fieri et esse potest de homine sacrum ordinem
habente, scilicet de subdiacono vel maiori. Alii vero
qui sunt vel essent in minoribus ordinibus constituti,
vel sunt et essent tantum scolares sive litterati, aliquem
ordinem non habentes, elegi non possunt set postulari;
verum tamen per postulare ius non acquiritur postulatio.
Et est postulatio, sive postulare, petere a superiori
licentiam aliquam eligendi in subditum vel prelatum.
/*
DE CONFESSIONE COLONI ET SERVITORUM ET PROMISSIONE
EIUSDEM.
Talis filius I., de tali loco, non vi, non captus, scilicet
propria et spontanea sua volumtate, et pura et ex certa
scientia, et non per errorem, fuit confessus tali domino
suo se esse et fuisse hominem et colonum ipsius, et actenus
per longum tempus, vel per annos .xxx. et amplius,
stetisse et de cetero stare et morari promisit
eidem, pro suo homine et colono, in tali resedio posito
loco tali, et debet terminifinari; et talia servitia, scilicet
talia, ei debere; que servitia, vel debita et consueta
|
|