Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 620


5.
Interdum procurator dominus litis factus constituit procuratorem,
etiam si in suo procuratorio substituendi non
habeat potestatem.
Et tunc ita dicat notarius: talis procurator, cum in causa
que inter ipsum ex una parte et talem ex altera coram tali
iudice vertitur per litis contestacionem sit dominus litis factus,
fecit constituit et ordinavit talem suum procuratorem in ipsa
causa, dans eidem plenam et liberam potestatem agendi, defendendi,

etc. ut in formis superioribus invenitur.
Non enim omnia que in premissis formis procuracionum posita
sunt semper in quolibet procuratorio requiruntur. set debet
esse discretus notarius, ut accipiat et dimittat, addat
et minuat, secundum quod occurrenti sibi negocio viderit
expedire.
IV.
De iudiciis.
Tractatu procuracionum premisso, de hiis que in
iudicio et aliquando extra iudicium per archyepiscopos
episcopos ac eorum viccarios seu officiales necnon per
iudices delegatos fiunt, videlicet qualiter scribi et ordinari
tam in registro quam alibi per notarium debeant, per
ordinem vobis scribam.
1.
Et cum a citacione iudicium sumat exordium, a citationibus
videtur merito inchoandum.
a. De citacionibus.
Citationum forme sunt velud negocia infinita. nam
quelibet citatio, presertim in principio cause facta, debet
narracionum facti rationabiliter continere. et cum sit
negotiorum diversitas infinita, narraciones infinitas adducit.
propter quod in narracionibus non posset aliquis

Torna all'inizio