Ibique depositis regalibus super altare sumptoque
habitu paupere suo dormivit in tempore.
17. Illis in diebus primus in Apuliam Normanorum fuit
eventus principum terre consultu vocatus, cum Greci
eam innumeris gravarent oppressionibus. Quibus subactis et
equore sulcato fugatis consciderantes Normanni Apulorum
inertiam, regionis quoque in omnibus opulentiam, etsi
pauci invadunt ex parte provinciam. Remissis igitur legatis
in patriam ad hoc ortantibus ceteros, crescente paulatim
numero totam repleverunt Apuliam iure quasi proprio
|
|