Salimbene de Adam: Cronica

Pag 734


esset quod episcopali dignitate privarentur omnino. Sed non est
qui errata corrigat et abusiones emendet. Et ideo cuilibet episcopo
qui talia sustinet illud Zacharie XI congrue dici potest: O pastor
et ydolum derelinquens gregem. Gladius super brachium eius et
super oculum dextrum eius. Brachium eius ariditate siccabitur, et
oculus dexter eius tenebrescens obscurabitur. Quicumque autem
isti sollemnitati defuisset, quasi hereticus et invidus habebatur.
Quod, occasione istius Alberti, fratribus Minoribus et Predicatoribus aliqui
pravi homines insultabant. Sed cito Deus mendaces ostendit qui eos maculare
volebant.

Et fratribus Minoribus et Predicatoribus seculares clara et
viva voce dicebant: «Vos creditis quod nullus possit miracula
facere nisi sancti vestri, sed bene estis decepti, ut nunc apparet
in isto». Sed cito purgavit Deus servorum et amicorum suorum
infamiam, ostendendo mendaces qui maculaverunt eos et puniendo
eos qui maculam in electis imponunt. Nam cum venisset quidam
de Cremona qui dicebat se portasse reliquias sancti istius Alberti,
scilicet minimum digitum pedis dextri, congregati sunt simul
omnes Parmenses a parvo usque ad maximum, tam viri quam
mulieres, iuvenes et virgines, senes cum iunioribus, clerici et layci
et religiosi omnes, et cum magna processione et cantilenis portaverunt
digitum illum ad matricem ecclesiam, que est Virginis
Gloriose. Cum autem positus fuisset digitus ille super altare maius,
accessit dominus Anselmus de Sancto Vitale, canonicus maioris
Ecclesie et vicarius quandoque episcopi, et osculatus est illum.
Cumque sensisset odorem allii seu fetorem et hoc aliis clericis
divulgasset, viderunt et ipsi et cognoverunt se esse deceptos pariter
et confusos, quia non nisi unum spicum allii invenerunt. Et
sic fuerunt truffati et derisi Parmenses, quia ambulaverunt post
vanitatem et vani facti sunt. In Cremona, in ecclesia in qua
sepultus erat iste Albertus, volebant demonstrare Cremonenses
quod Deus miracula per eum faceret infinita, et ideo tam de Papia
quam de aliis partibus Lombardie multi veniebant infirmi, ut

Torna all'inizio