| legitur. In sublimitate igitur constitutis necessarium est
 sensatorum amministratione fungi, quia pars scientiae est
 scienti coniungi. Pondus enim Romanę potentiae sine dubio
 levigatur, si cum filiis prudentiae pertractatur. Prudentia vero
 metitur exitus rerum et considerat qualitates singulorum
 dierum. Sollertius namque de futuro consulitur, si id, quod
 preteriit, ad memoriam reducitur. Perspicuum est quippe,
 quod in diebus pueritię de baiulo ad baiulum, o cesar
 HEINRICE, porrexit te Fortuna, sed transcurso Pytagoricę
 litterę bivio iam non es cum his, qui mutantur ut luna.
 Quibus remotis bene per temet triumphare coepisti; persevera,
 moneo, quoniam perseverantibus numquam defuit virtus
 Christi. Ne dubites neque formides, ad nichilum enim
 devenient, quęcumque fumantia vides. Quod maius et
 peius erat, transiit, quod minus est, restat; confide ergo, quoniam
 divina propitiatio tibi de cęlo victoriam prestat. Enimvero
 qui dedit terminum tenebris, adbreviat dies malitię,
 prolongat autem fidelibus tempus letitię. Noli ergo fieri
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 |