Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo VII

Pag. 77


Tamen sciendum est. quod iste mons Synay mons dicitur. quod isti duo
montes habent unum pedem. sed dividitur in duo magna cornua montium:
super unum cornu data fuit lex Moysi. ut dictum est: super aliud cornu
fuit portatum corpus beate Katherine de Alexandria. Sed quidam rex nomine
Syanus. videns difficilem ascensum illius montis et carentiam aque. ideo in
valle edificari fecit monasterium et transduci corpus beate Katherine ibidem
et. ut legentes intelligant. qualiter stant illi duo montes. hic describam.
Sequitur descriptio montis Synay.
De illo monte. ubi portatum fuit corpus beate Katherine. videtur tota
Arabia et totum desertum Pharan. in quo longo tempore steterunt filii
Israel. et mare Rubrum et mare de Lamech. et omnes montes propinqui et
remoti videntur infimi ad altitudinem hujus montis. Deinde. descendentes
de monte cum magno labore. et fatigati. pervenimus ad jardinum. seu
ortum. qui est in valle. qui irrigatur ab uno pulcherrimo fonte: et ibidem
aliqualiter refocillati. assumpto nobiscum uno calogero monacho dicti
monasterii. iter incepimus versus mare Rubrum. quod est ultra Sanctam
Katherinam per duas dietas et perambulavimus diebus duobus per illa
deserta. per rupes. colles et planicies nostris pedibus: cum ibi animalia vel
cameli vel asini non possent ambulare propter viarum difficultatem.
Tandem pervenimus ad Mare Rubrum. in Helym. ubi populus Domini
ductus fuit a Moyse. dum transiret sicco pede per mare et Pharao cum
exercitu suo et curribus et equitatu fuit submersus.
Illud Mare Rubrum. licet dicitur rubrum. non habet aquam rubeam.
sed. sicut aliud mare. habet aquam clararam et amaram: sed quia
montes circumstantes siint rubei et terra est rubea. ideo vocatur Mare
Rubrum. et habet arenam subtilissimam et bonos pisces. de quibus ego
ibidem comedi. et non habet magnam profunditatem. unde magnas naves
non potuit tolerare. sicut naves grossas. conchas. vel galeas: sed habet
naves parvas euntes ad Lamech. civitatem sepulcri pessimi Mahometi. et

Torna all'inizio