sive sit signum, sive causa, sive effectus. Et quia in medio termino, vel
in principio ex quo argumentando proceditur, continetur virtute totus processus
argumentationis; ideo tractum est nomen argumenti ad hoc quod quaelibet brevis
praelibatio futurae narrationis dicatur argumentum, sicut in epistolis Pauli
singulis praemittuntur argumenta. Et quia principium vel medium dicitur argumentum
inquantum habet virtutem manifestandi conclusionem, et haec virtus
inest ei ex lumine intellectus agentis, cuius est instrumentum, quia omnia quae
arguuntur, a lumine manifestantur, ut dicitur Ephes. 5; ideo ipsum lumen quo
manifestantur principia, sicut principiis manifestantur conclusiones, potest dici
argumentum ipsorum principiorum.
Et his tribus ultimis modis potest dici fides argumentum. Primo inquantum ipsa
fides est manifestativa alterius, sive inquantum unus articulus manifestat alium,
sicut resurrectio Christi resurrectionem futuram; sive inquantum ex ipsis articulis
quaedam alia in theologia syllogizantur; sive inquantum fides unius hominis
confirmat fidem alterius. Secundo potest dici argumentum, inquantum est
praelibatio futurae visionis, in qua veritas plenarie cognoscitur. Tertio inquantum
lumen infusum, quod est habitus fidei, manifestat articulos, sicut lumen
intellectus agentis manifestat principia naturaliter nota. Sed esse argumentum
secundum primum modum accidit fidei; et ideo in definitione fidei ponitur
argumentum secundum alterum duorum modorum ultimorum.
Ad quintum dicendum, quod argumentum et substantia non ponuntur in definitione
fidei sicut genera, sed quasi actus, sicut consuetum est quod habitus definiuntur
per actus, quia ex eis cognoscuntur; et illorum actuum unus importat
comparationem fidei ab obiectum, alius comparationem eius ad finem ultimum,
ut dictum est.
Ad sextum dicendum, quod dubietas tollit firmitatem adhaesionis, quod non tollit
hoc quod dicitur non apparens; sed tollit tantum visionem rei creditae; et
ideo non potuit dici, dubiorum, quia fides habet firmam adhaesionem; sed dicitur,
«Non apparentium», quia non habet plenam visionem.
Ad septimum dicendum, quod cognitio fidei ex voluntate procedit: quia nullus
credit nisi volens; et ideo non est mirum, si in definitione fidei ea quae ad affectionem
pertinent, his quae pertinent ad cognitionem, praeponuntur.
Ad octavum dicendum, quod si definitio de re aliqua daretur quae complete
comprehenderet omnia principia rei, non esset unius rei nisi una definitio. Sed
quia in quibusdam definitionibus ponuntur quaedam principia sine aliis, ideo
contingit variari definitiones de una et eadem re. Definitio autem fidei data ab
apostolo comprehendit omnia principia fidei, ex quibus habitus consueverunt
definiri, scilicet finem, obiectum, et actum; ex quibus etiam intelligitur genus et
subiectum: quia ex actu cognoscitur quae potentia sit subiectum fidei; et iterum
ex actu cognoscitur habitus, quod est genus fidei remotum; et ex fine cognoscitur
virtus, quod est genus proximum.
|
|