Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 684


SED CONTRA, Coloss. 2, 10: «Qui est caput omnis principatus et potestatis»; et
loquitur de Christo secundum quod homo; et ita Christus, secundum quod
homo, est caput Angelorum.
Praeterea, Dionysius dicit, quod Seraphim a Christo Iesu
quaerunt, et discunt, et illuminantur. Ergo influit Angelis; et ita videtur esse
caput eorum.
Praeterea, Ecclesia una est constituta ex Angelis et hominibus. Sed unius corporis
non sunt duo capita. Ergo Christus etiam est caput Angelorum.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod non sit caput omnium hominum. Caput enim unum
refertur ad unum corpus. Sed omnes homines non conveniunt in aliquo uno
secundum numerum, quia et ipsi differunt; et fides et spes et caritas, qua connectuntur
ad invicem, numero diversae sunt in diversis. Ergo non est caput
omnium hominum.
2. Praeterea, corpus Christi verum est figura corporis Christi mystici. Sed in
corpore vero non est aliquod membrum impurum. Ergo cum multi homines sint
corrupti per peccata, videtur quod eorum caput non sit Christus.
3. Praeterea, corpus Christi verum totum fuit glorificatum. Sed sunt multi etiam
existentes in gratia, qui nunquam erunt in gloria, quia non persistent. Ergo
Christus non est caput omnium.
4. Praeterea, caput, cum sit principium membrorum, non sequitur alia membra.
Sed multi sancti praecesserunt Christi Incarnationem. Ergo Christus, secundum
quod homo, non est caput omnium hominum.
5. SED CONTRA, Christus satisfecit pro tota humana natura. Sed omnes homines
communicant in natura humana. Ergo Christus omnibus influit; et ita videtur
quod ipse sit caput omnium.
6. Praeterea, per Christum omnes resurgemus. Sed hoc non esset, nisi esset
caput omnium. Ergo ipse est omnium caput, secundum quod homo.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod sit caput tantum animarum. Quia capitis ad membrum
oportet esse continuationem. Sed corpora aliorum hominum non continuantur
ad corpus Christi. Ergo et ipse non est caput hominum quantum ad
corpus, sed quantum ad animas tantum.
2. Praeterea, ipse influit sensum spiritualem, secundum quod est caput. Sed huiusmodi
sensus, non sunt susceptiva corpora. Ergo Christus, secundum quod homo,
non est caput hominum quantum ad corpus, sed quantum ad animas tantum.
3. Praeterea, secundum corpus non differimus a brutis, sed solum secundum
animam rationalem. Sed Christus non dicitur caput irrationalium, secundum
quod homo. Ergo ipse non est caput nostrum quantum ad corpora.

Torna all'inizio