Hubertus abbas: Sermo domini Uberti venerabilis abbatis

Pag 341


vinum apponam quia hodie panes lacrimarum nec gustavi, nec tetigi, nec vidi?
Qua fronte, dico, vinum vel qualecumque apponam, quia ad natatorium Siloe
nec ivi, nec oculos lavavi, nec video? Quomodo igitur fallax equus conscendet
ad regnum, stolidus mulus ad sacerdotium? Sed repeto a quo exorsus sum:
Vos estis genus electum , non ego; regale sacerdotium , non ego; gens sancta, populus
adquisitionis , utinam hoc ego; vos , inquam, regale sacerdotium . O prudens
munificentia, plena misericordia, de servis facti estis reges, de caecis sacerdotes,
coronas gestatis, cognoscite quid feratis, ne et vos, epistulam vestrae
mortis ignorantes, ad Ioab quasi humani generis inimicum geratis: interpretatur
enim Ioab inimicus.
Levate igitur pedes vestros , intrate ad uxores vestras, generate filios et
filias, intrate, dico, Dominus Deus praecipit si non cogit. Intrate, si non media
nocte cum Propheta qui ait: Media nocte surgebam ad confitendum tibi,
saltem in galli cantu, quando Petrus conversus est et flevit amare . Surgite
prima hora quando surrexit Dominus; intrate hora tercia quando descendit Spiritus
Sanctus; intrate hora sexta quando crucifixus est Christus, hora nona
quando spiritum emisit, vespere quando in sepulchrum descendit, completorio
quando, conditus aromatibus, in sepulchro quievit. Intrate, dico, domus vestras,
praecipite filiis vestris non superbe sapere neque confidere in incerto
divitiarum , praevenite eos exemplo, instruite verbo, praecipite, inquam, cum
omni mansuetudine et imperio, reges enim estis, coronas gestatis non fulgentes
gemmis vel auro sed preciosas misterio.
Abscissio capillorum depositionem significat inutilium vel immundorum.
Abscinditur duobus modis: novacula ad purum, forcipibus per girum.
Quid tonsura partis superioris nisi serenitatem significat mentis et a saecularibus
actibus penitus quiescentis? Nemo enim militans Deo implicat se saecularibus
negotiis ut ei placeat cui se probavit.
Circularis et ordinata detonsio proprii corporis est moderata castigatio;
altero gladio, scilicet novacula, vanus mundi amor abscinditur, altero vero
superfluitas carnis corripitur. Videte si non hoc historia indicat. Primum filii
Israel in manu Domini valida, quasi in novacula acuta sed non dolosa, de Egypto
exierunt; secundo in Monte Syna in lapideis tabulis, quasi quibusdam forcipibus,
legem acceperunt. Quando igitur Egyptum, ubi Pharaoni in luto et latere serviebant,
duce Moyse, ut Deo immolarent, deseruerunt, nonne Deo caput nudaverunt?

Torna all'inizio