18. Habes, mi Maffee, a praeceptore munus quod longe plus
utilitatis in recessu habere cognoscetur, quam in fronte promittere
videatur. Hic est enim et docendi ordo et studendi praecepta,
quibus non minus doctissimus quam optimus parens
meus et praecipiendi iure avus tuus discipulos instruebat, quae
vel hac una ratione optima esse putabis, quod ex eius ludo
velut ex equo Troiano meri litterarum principes prodierunt.
Nam et maxima illorum pars qui cum reliquas orbis partes tum
vero hanc nostram Italiam studiis excoluerunt, ab eius fontibus
emanarunt. Igitur si toto, ut aiunt, pectore in haec praecepta
exsequenda incumbes, tantum inde fructum assequeris ut,
quam de te spem nobis tua indoles pollicetur et quam tui ingenii
opinionem concitasti, non modo sustinere et tueri, verum
etiam superare possis.
Veronae XV Kal. Martii MCDLIX.
Quam iuvenis sapit iste senem probat ecce libellus.
|
|